- CORNUS arboris genus
- CORNUS arboris genusde quo sic Plin. l. 16. c. 40. postquam de larice, abiete, ebeno, buxo, loto, robore, terebintho, aliisque quibus spissa firmitas, disseruisset, Ab his proxima est cornus: quamquam non potest videri materies, propter exilitatem, sed lignum non aliam non potest viderimateries, propter exilitatem, sed lignum sit in ligno clavisque figendum, ceu ferreis. Sed et in bello eius usus, quippe hastilibus aptae. Unde bona bello dicitur Virgilio, l. 2. Georgic. v. 448.Viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,At myrtus validis hastilibus et bona belloCornus ------Et Itala cornus, pro telo de Italo cornu facto, l. 9. Aen. v. 698. ubi de Turno,Coniectô sternit iaculô, volat Itala cornusAere per tenuem, stomachoque infixa sub altumPectus abit ------Achiva item cornus, apud Statium, l. 7. Theb. v. 647.----- ----- ----- arma iacentisIam rapicbat Ab as. cornu deprensus AchivaDimisit moriens clypeum ------Vide Casp. Barthium, Antmadversion. ad h. l. et infra voce Sibyna, ubi παλτοῦ χρανε̈ίνου, pili e corno, Xenophontem meminisse videbimus, Cyrop. l. 7. uti de corneis facibus, in nuptiis apud Romanos adhibitis infra, voce Nuptiae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.